JUPITER

JUPITER
JUPITER
Opis et Saturni fil. in Creta ins. eodem cum Iunone partu editus, et in Ida monte a Curetibus educatus, idque clam patre, qui ex pactione cum Titano fratre initâ, filios suos omnes devorabat. Cum autem in virum adolevisser, cognovislerque etiam tunc patrem vitae suae insidrari, regno eum pepulit, mundique imperium cum fratribus Neptuno et Plutone sorte devisit: ac Iovi quidem caeli et terrae, Neptuno maris, Pluroni inferorum imperium obtigit. Eum in Creta natum certum est, ideoque Creta dicta eius ins. et ipse Creticus Minuc. Felici, Mars Thracius, vel Iuppiter Creticus, vel Iuno Argiva, et Cretensis Lactant. l. 1. de Falsa Relig. c. 13. Sed hanc rem incertam, et plane fabulosam faciunt alii. Nam Demetrius Scepsius, ut est apud Schol. Apollonii l. 3. tradit, Phrygas Iovem apud se natum et educatum contendere cum Cretensibus, et Arcadibus, ex qua fabula Delrius in Troad. Sen. lucem dat Propert. l. 3. Eleg. l. v. 27.
Idaeum Simoênta, Iovis cunabula parvi?
Lege Paus. in Arcad. et Messen. apud quem utraque haec gens sibi vendicat natales Iovis. Ceterum de vatiis (ut ita dicam) Iovibus, quidam enim tres, quidam trecentos statuêrunt, vide omnino Clarisl. Voss. de Theolog. Gentil. l. 1. c. 14. Quorum omnibus gestis in unum collatis, Gigantum victor, Mercurii, Apollinis, Minervae, etc. pater, in varias formas se transformêsle dictus, est, ut libidinibus suis perlitaret. De nominis etymo Lactant. ut supra. Ζεὺς vel Ζην̑ appllatus est, non a fervore caelestis ignis, vel quod vitoe dator, sed quod primus ex liberis Saturni maribus vixerit. Etymologus autem: Ζεὺς (inquit) παρὰ την` ξέσιν, ςθερμότατος γὰρ ὁ ἀὴρ, quod etiam tanto magis probabile videtur, eo quod et hic Iuppiter Hammon s. Ammon vocatur, quae vox (inquit Bochart.) a vocabulo Aegyptiaco Α᾿μοῦν descendit, quod ab Hebraeo Gap desc: Hebrew derivatur, i. e. fervere, incalescere. Idem Lactant. dicto loco, Iuppiter, quasi iuvans pater dicitur. Sic Agellius l. 5. c. 12. Iovem Latini vett. a iuvando appellavêre, eundemque alio vocabulo iuncto, patrem dixêrunt. Hoc etiam voluêre Cic. et Cato de Re Rust. c. 141. Alii autem ab Ι᾿αὼ πατὴρ s. Ι᾿αοὺ πατὴρ, i. e. Iebova pater, Latini autem vett. Ioupater dicebant por Iovis pater, ut et Iouglans, pro Iovis glans. Per hunc, intelligentiam Mundi conditricem Gentiles Theologi intellexisse videntur. Hinc Μοιραγέτης dictus. Physici Iovem interpretantur esle elementum ignis, dictumque eum putant a iuvando, eo quod vulla sit res, quae sic omnia foveat, quemadmodum calor. Aliquando pro aere ponitur. Horat. Carm. l. 1. Ode 1. v. 25.
—— Manet sub Iove frigido
Venator, tenerae coniugis tunica.
h. e. sub Dio. Aliquando pro pluvia. Virg. Georg. l. 2. v. 419.
Et iam maturis metuendus Iuppiter uvis
Historia vero hunc Cretae Regem facit, qui ob iustitiam insigniter cultam, Gigantes varios, inprimis Milinum in Creta, Typhonem in Phrygia, sublatos, aliaque beneficia in subditos collata, post mortem divinos meruerit honores. Alii aliter. Huic uni, quam vis trecentos Ioves, ut dictum, a M. Varrone enumeratos Tertullian. testetur, omnia tribuuntur, ne mulitudo memoriam fallat. Matamorphoses autem variae Iovis demonstrant, Principes, cum in tyrannos degenerant, et sceleratos homines, cum libidini se dedunt, in omnes brutorum formas mutari, et ad turpissima quaeque dilabi. Pingebatur, ut ait Albricus, in throno eburneo sedens, sceptrumque regium sinistrâ quidem tenens, alterâ vero
fulmina ad inferos mittens, Gigantesque fulminatos, pedibus conculcans, iuxta aquilam, quae volans inter pedes eius Ganymedem raptum portabat, habentem in manu craterem, ut Iovi poculum propinaret. Inter aves enim aquilam Iovi poetae dedêrunt. Horat. Carm. l. 4. Ode 4. Initio
Quaem ministrum fulminis alitem,
Cui Rex Deorum regnum in aves vagas
Permisit, expertus fidelem
Iuppiter in Ganymede flavo.
Et proinde Iovis armigerum Sil. Iovis volucrem vocat Lucan. Hic. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 10. v. 108. et seqq.
Armiger haud aliter magni Iovios, anxia nido
Quum dignos nutrit gestanda ad fulmina fetus,
Obversam spectans ora ad Phaetontia prolem
Explorat dubios Phoebeâ lampade natos.
Ille Lucan. Civ. Bell. l. 9. v. 20. et seqq.
Utque Iovis volucer calido cum protulit ovo
Implumes natos, solis convertit ad ortus.
Qui potuêre pati radios, et lumine recto
Sustinuêre diem, caeli, servantur in usus,
Qui Phoebo cessêre iacent.
Vide Claud. praefat de 3 Cons. Honorii, v. 14. Tres statutae eius Graeci oculos indidêrunt, ut ostenderent, illum scire, quae in Caelo, in Terra, et apud inferos: praesentia, praeterita et futura. Epithetorum eius numerus tantus est, ut Arnob. proverbio dicat, Tot monstra, quot Iovis nomina. Hesiod. Theog. Homer. Cartar. Boccat. Natalis Com. Lilius Girald. Al. Rosaeus, Thom. Dempst. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 25. Nic. Lloyd. Addo., quod hunc Deorum praecipuum habere Oraculo moniti sunt Athenienses. Cum enim de monarchico regimine tollendo copsilia agitarent, responsum illis divinitus est, προςτήσαςθαι δία Βασιλέα, Praeficerent sibi Iovem Regem, Schol. Aristoph. p. 122. unde poetae huic in Nubibus Ζεὺς Βασιλεὺς, i. e. Iuppiter Rex, diserte appellatur. Iidem eum, velut Praesidem Iustitiae, Supplicum, Consilii, Societatis civilis, Hospitum etc. venerati sunt, ut ex epithetis eius infra apparet. Vide Fr. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 2. c. 2. et hic passim Coronamentum Iovis quod attinet, post devictos Titanas hoc munere a ceteris honoratum, ait Tertullian. de Cor. mil. Et quidem nexâ e vernis floribus coronâ sim ulacrum eius redimitum, Paus. habet l. 5. Oleaginam ei tribuit Phornut. in Iove. Querceam, alii etc. Vide C. Paschal. Coron. l. 4. c. 2. et supra ubi de Iunone. De simulacris eius variis, fictili, vitiginco, eburaere, alioque, magnâ olim veneratione cultis: de statuis eius ex aere, alioque metallo; pictis item efligiebus, optimorum artificum: porro de more prisco, minio simulacrum eius pingendi, mensam verbenaca verrendi, aliisque, vide Plin. passim. Sed et de sepulchro illius ut aliquid addam, montem Idam in Creta primo, mox totam Ins. eo gloriatam, innuit Stat. Theb. l. 1. v. 278.
--- placet Ida nocens, mentitaque manes
Creta tuos ---
Et certe res multis Scriptoribus tradita est, quos magno numero laudat Barthius ad l. Varro se vidisse scripsit, vel aevo suo sane sepulchrum id fuisse conspicuum. Solin. c. 17. Varro in l. quem de Litoralibus secit, etiam suis temporibus affirmat, sepulchrum Iovis ibi visitatum. Hodieque superesse, refert I. Villamontius Itin. l. 2. c. 5. La grotte de Minos est encor en son entier, que les Venitiens et Candiots appellent aviourdbuy le sepulchre de Iuppiter. Titulum habuisse hunc.
Ε῎νςθα μέγας κεῖται Ζὰν, ὃν δία κικλήσκουσι.
addit Salmas. ad Solin. d. l. Sic Bacchi Sepulchrum Delphis ostensum, et templa pleraque sepulchra fuisse, docet Euseb. Chron. l. 2. et Clem. Protreptico. Plura de principe hoc Gentilium Idolo, vide praeter Auctores iam dictos, apud Casp. Barth. Animad. ad Stat. passim, et Commentario Super stitionum, Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idol Salmas. item ad Solin. Alios uti de Iove Mariano et Pompeiano, infra aliquid in voce Pompeianus de Prodigiali. s. Averrunco ubi de Prodigiis: de Inventore, in voce Recaranus: de Sponsore in voce hac; it. Teutates; de Iove Papaeo apud Scythas, in Thaminasades, de Iove Tigillo, in hac voce: de Descensore, supra ubi de Aris, pro terminis, de Iove Mithra, infra ubi de hoc Persarum idolo. Neque vero Iovem solum, imo CCC, Ioves, s. Iuppiteres, ut ait Varro, sed et Genium Iovialem venerati sunt Rom. cuius meminit Arnob. adv. Gentes l. 3. Caesius Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Iovialem ac Palem-nescio quem generis ministrum Iovis ac villicum. Penates sc. esse. Et sub fin. ubi ferme eadem repetit.
Iovis apud Rom. cognomina et templa.
Arbitrator, cuius templum Pentapylon dictum fuit in ro. urbis regione. Averruncus. Capitolinus, qui et Opt. M. dictus est, templum habuit, in monte Capitolino, a Tarquinio Prisco exrructum; a Vespasiano reparatum. Hic in periuros bisulcum fulmen virabat. Conservator et Custos, cui utrinque aedem sacravit Domitianus. Crestius, vide supra. Descensor. Diespiter, habuit templum in ro urbis reg. Elicius, cui aram in Aventino Numa dicavit. Faguralis, cui sacellum et lucus in reg. 10.
Feretrius, a Romulo consecratus, Herceius vide supra. Imperator, cuius simulacrum Praeneste Romam delatum, dedicavit T. Quintus. Indigetis nomine primum apud Rom. cultus, Aeneas fuit. Inventor, cui ara fuit in Circo maximo. Lapis. Latialis, consecratus a Tarquinio Superbo. Lucetius, Oscâlinguâ idem cum Diespitre. Marianus, cui Marius templuin condidit. Papaeus. Pistor, cuius ara in Capitolio fuit. Pompeianus, eximiae magnitudits colossus, a Claudio Caes. dedicatus, in Campo Martio. Praedator, cuius templum, et templi auctor ignoratur. Prodigialis. Propugnator, cius aedes in Palatio fuit. Pugnans, cuius templum a quo exstructum, quaeritur. Puer, Vide suo loco. Sponsor, a Tarquinio Sup. consecratus. Stator, cui templum a Romulo in Palatino monte: a M. Attilio Regulo in Palatio conditum. Tigillus. Tonaus, cui Aug. in Capitolio aedem exstruxit.. Veiupiter, aedem inter arcem et Capitolium habuit. Victor, cui aedem vovit L. Papyrius Cursor. Vimineus, aram in colle Viminali habuit. Ultor, cui Agrippa aedem, quam Pantheon appellavit, fecit sacram, etc.
Iovis apud Atbenienses epitheta varia.
Α᾿γοραῖος, quasi Forensis, dictus est, quod Fori, rerumque vendendarum ac emendatum crederetur Praeses. Α᾿πόμηος, vide infra Myiodes. Βουλαιος, i. e. Consiliarius, quod is consiliorum esset auctor ac moderator. Ε᾿λευθέριος, s. Liberator, appellari coepit, cum Themistoclis ductu Graecos a Persis liberavit, vide Plutarch. in Them. et Paus. Ε᾿ξακεςτήριος, vide infra Iuramentum. Ε῞ρκιος, etiam Latine Iuppiter Herceus vel Herceius, a voce ἕρκος, i. e. vallum, septum, eo quod domorum septa custodiret; Habuit hic in atrio domûs cuiusque sub dio aram, εν ἧ ςθυσαν διῒ ἐφόρῳ τοῦἕρκους, in qua sacrificabant Iovi aedium custodi. Ι῾κέσιος, vocitatus est, tamquam praeses τῶ ἱκετευόντων s. supplicum. Vide Ulpian. in Demosth. p. 272. Καθαρσιος, vide infra ubi de Iuramento. Καταιβάτης, quasi Descensor, quod in tonitru, cuius illum faciebant, moderatorem, in haec inferiora descenderet. Νέμειος, Lat. quoque Nemius dictus est, Praeses Legum atque Iustitiae, Demosthenes in Midian p. 251. Diversum ab hoc Νέμειον coluere Corinthit. Εένιος, i. e. Hospitalis, s. Hospes Ovid. Met. l. x. v. 224. Ante fores hor um stabat lovis Hospitis ara, in praecipuo honore erat, tamquam peregrinorum ac hospitum quos Athenienses inprinis honorifice ac religiose habuêrunt tutelare Numen. Huic sacra facientes his verbis uti solebant: Ε᾿ις Λία Εένιον ὰμαρτεῖν, εἰ περιορῶ ξένους, Si bospites offendero vel neglexero, sim reus lasi Iovis Hospitalis, Eust. in Iliad. λ. Ο῾μόγινος appellatus est, tamquam cognationis praestes. Ο῞ρκιος vide infra. Πολιοῦχος, i. e. Urbium Protector dictusest, quod in eius rutela urbes ac Res publicae essent. Σωτῆρ vide infra Soter. Τέλειος, vide infra Nuptiae. Γ῞πατος, quod supremus esset omnium Deorum Pater hominumque Decumque. Φίλιος, quod τῇς φίλιας i. e. amicitiae esset auctor ac stator. Φράτριος ab iis cognominatus est, quod idem Tribubus ac Societatibus civilibus praeesse, existimaretur. Φύξιος vide infra Prodigia.
Apud alias quasdam gentes.
α. Ammon, apud Aegyptios in veneratione fuit: cum barba pingi solitus, πόλεος θεός et κριοκέρατος. Cuius simulacrum in Museo Kircher. conspici, G. de Sepibus tradit, in Descript. eius p. 8. ss. Α᾿πόμηος, apud Eleos, vide Muscarius γ. Baal s. Belus, Phoenicibus et Chaldaeis dictus est. Item Baal samen, h. e. Dominus, Princeps, Rex caeli, quibus nominibus Solem indigitatum, docent eruditi. δ. Casius culrus est in monte cognomine, de quo vide supra. e. Crescens, in nummo Valentiniani, de quo vide Virum literatissimum Iac. Gronov. doctissimâ Ep. ad Ant. Magliabequium. Medicae instructissimae Bibliothecae Praefectum ξ. Dodon. in Epiro. Vide in voce Dodona. η. Feretrius, adde opimis indui solebat, Iul. Firmicus, Quid ipse Iuppiter vesterimodo imberbis statuitur, modo barbatus locatur: et cûm Hammon dicitur habet cornua: et cum Capitolinus, tunc gerit Fulmina: et cum Feretrius est, opimis induitur. Nempe alio atque alio habitu Hammon. Capitolin. Latiaris Feretrius erat insignis. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccl. Script. c. 5. p. 80. et 81. θ. Iomaeus, in Arcadia, cui templum ab Aristaeo statutum: Marna, Gazae in Palaestina vide infra Marna. Molcch, i. e. Rex, vide ibi. κ. Molossus, vide suo loco Nicephorius, λ. Nicephorus, vide infra, item Victor μ. Olympius, Graecis cultus est, de quo niulta Barthius ad Stat. Theb. l. 2. v. 35.
Stat sublimis apex, vertosque imbr esque severus,
Despicit,
Idem Ibid. l. 4. v. 758.
--- Tu nunc ventis pluvioque rogaris
Pro Iove;
ubi Pluvium Iovem hoc nomine adoatum fuisse, docet, vide quoque supra, ubi de Iunone. v. παλλάντιος, Trapezume, ξ. Pisaeus, Pisis cuius simulacrum ex ebore fecit Phidias. ο. Triphylius, in Panchaia π. Urius apud Bosphori accolas etc. de quibus omnibus vide Salmaf.
ad Solin. Barth. ad Stat. nec non magno Comm. Superstition, et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • JUPITER — Jupiter, la plus grosse et la plus massive des planètes, constitue le centre d’un vaste système de satellites et d’anneaux étudié de près par plusieurs sondes spatiales: Pioneer 10 en décembre 1973, Pioneer 11 en décembre 1974, Voyager 1 en mars… …   Encyclopédie Universelle

  • Jupiter — steht für: Jupiter (Mythologie), die höchste Gottheit der römischen Religion Jupiter (Planet), den 5. Planeten unseres Sonnensystems, nach dem Gott benannt Jupiter (Rumänien), einen kleinen Badeort an der Schwarzmeerküste, Rumänien Jupiter… …   Deutsch Wikipedia

  • Júpiter-C — Un cohete sonda Júpiter C en la plataforma de lanzamiento Características Funcionalidad Cohete sonda Fabricante Army Ballistic Missile Agency …   Wikipedia Español

  • jupiter — JUPITER. s. m. L Une des sept Planetes, qui est entre Saturne & Mars. Jupiter est une planete bienfaisante. les influences de Jupiter. quand Jupiter est conjoint avec &c. les satellites de Jupiter …   Dictionnaire de l'Académie française

  • Jupiter — (Балчик,Болгария) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Primorska str. 1A, 9600 Балчик, Б …   Каталог отелей

  • Jupiter — Jupiter, 1) (Myth.), so v.w. Zeus; 2) der größte der Planeten, der erste unter den sonnenfernen (jenseits der Asteroiden), übertrifft alle übrigen zusammen um 1/3, die Erde allein 1414 Mal an kubischem Inhalt; sein mittlerer Durchmesser ist 19,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Jupiter — Ju pi*ter, n. [L., fr. Jovis pater. See {Jove}.] [1913 Webster] 1. (Rom. Myth.) The supreme deity, king of gods and men, and reputed to be the son of Saturn and Rhea; Jove. He corresponds to the Greek Zeus. [1913 Webster] 2. (Astron.) One of the… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Jupiter — Jupiter, FL U.S. town in Florida Population (2000): 39328 Housing Units (2000): 20943 Land area (2000): 19.998551 sq. miles (51.796007 sq. km) Water area (2000): 1.125379 sq. miles (2.914719 sq. km) Total area (2000): 21.123930 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Jupiter, FL — U.S. town in Florida Population (2000): 39328 Housing Units (2000): 20943 Land area (2000): 19.998551 sq. miles (51.796007 sq. km) Water area (2000): 1.125379 sq. miles (2.914719 sq. km) Total area (2000): 21.123930 sq. miles (54.710726 sq. km)… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Jupiter — c.1200, supreme deity of the ancient Romans, from L. Iupeter, from PIE *dyeu peter god father (originally vocative, the name naturally occurring most frequently in invocations [Tucker]), from *deiw os god (see ZEUS (Cf. Zeus)) + peter father in… …   Etymology dictionary

  • jupiter — Jupiter, Roy de Crete, que aujourd huy nous disons Candie. Jupiter, est aussi l un des sept Planettes. Jupiter selon les Alchemistes, est le metail que nous appelons Cuivre …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”